- QUOD-NORUNT-FIDELES
- QUOD-NORUNT-FIDELESformula, quâ S. Cenam Patres olim indigitabant. non enim solum nefas tum habitum, Mysteria literis committere, voce tantum tradenda, ut Erasmus docet in Hieron. Apolog. ad Domnion verb. Κατηχητὰς, addens, se in autiquissimo quodam Codice legisse, Pontificem quendam Romanum, cum multa docuisset eum, a quo interrogatus fuerat de Sacramentis, subtraxisse verba, quibus oleum sacrum consecraretur, ne mysterium literis commissum, aliquô modô promanaret ad profanos. Sed et vivâ voce Catechumenos informantes eâ cautione usi sunt, ne omnem Mysteriorum doctrinam illis praemature propalarent: ut ex Am brosio apparet, qui Baptismatis lavacrô iam ablutos alloquens, de his qui Myster. init. c. 1. Nunc, ait, de Mysteriis dicere tempus admonet atque ipsam Sacramentorum rationem edere, quam ante Baptismum si putâssemus insinuatam nondum initiatis, prodidisse potius, quam edidisse, aestimaremur. Sic Augustinus Tom. 1. de Moribus Eccl. Cathol. l. 1. c. 1. Episcopis, Presbyteris aliisque Ecclesiarum Ministris curae fuisse innuit, ut passim caverent nudare mysteria: Ipse, ut Leonhardus Cocqueius ad eum de Civ. Dei l. 8. c. ult. adeo de arcano isto sollicitus, ut, quoties de Eucharistia loqueretur non facile propriô eam vocabulô, sed his verbis, Quod norunt fideles; plerumque designârit. Vide supra in Nôrunt fideles, et plura de Veterum in sacris silentio, apud Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purior. c. 1. §. 9. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.